Haller's Concordance: ADULESCENS
- nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui Gen. 34:19
- fuit quoque alter adulescens de Bethleem Iuda et cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi Judg. 17:7
- surrexitque adulescens ut pergeret cum uxore sua et puero cui rursum locutus est socer considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquet ad vesperum mane apud me etiam hodie et duc laetum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam Judg. 19:9
- cumque inspexisset Philistheus et vidisset David despexit eum erat enim adulescens rufus et pulcher aspectu 1 Ki. 17:42
- eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philistheum ait ad Abner principem militiae de qua stirpe descendit hic adulescens Abner dixitque Abner vivit anima tua rex si novi 1 Ki. 17:55
- et ait ad eum Saul de qua progenie es o adulescens dixitque David filius servi tui Isai Bethleemitae ego sum 1 Ki. 17:58
- ait adulescens qui narrabat ei casu veni in montem Gelboe et Saul incumbebat super hastam suam porro currus et equites adpropinquabant ei 2 Ki. 1:6
- abiit ergo adulescens puer prophetae Ramoth Galaad 4 Ki. 9:4
- proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea Pr. 22:6
- adulescens loquere in tua causa vix Sir. 32:10
- post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo puer adulescens et regnavit et inposuit diadema 1 Ma. 11:54
- et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut sis de amicis regis 1 Ma. 11:57
- sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem 2 Ma. 7:25
- cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est nobis per Mosen 2 Ma. 7:30
- dicit illi adulescens omnia haec custodivi quid adhuc mihi deest Mt. 19:20
- cum audisset autem adulescens verbum abiit tristis erat enim habens multas possessiones Mt. 19:22
- adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum Mk. 14:51
- et accessit et tetigit loculum hii autem qui portabant steterunt et ait adulescens tibi dico surge Lk. 7:14
- sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus Acts 20:9
- et cum processisset ille adulescens, elevans faciem in caelum et in Hierusalem benedixit Regem caeli 3 Esd. 4:58