Haller's Concordance: ADULESCENTES
- et percussit eos David a vespere usque ad vesperam alterius diei et non evasit ex eis quisquam nisi quadringenti viri adulescentes qui ascenderant camelos et fugerant 1 Ki. 30:17
- qui dereliquit consilium senum quod dederant ei et adhibuit adulescentes qui nutriti fuerant cum eo et adsistebant illi 3 Ki. 12:8
- et ille ait recte dominus meus misit me dicens modo venerunt ad me duo adulescentes de monte Ephraim ex filiis prophetarum da eis talentum argenti et vestes mutatorias duplices 4 Ki. 5:22
- in die illa deficient virgines pulchrae et adulescentes in siti Amos 8:13
- similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam 1 Pet. 5:5
- scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 1 Jn. 2:13
- scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 1 Jn. 2:14
- et dixit: vocate adulescentes, et ipsi indicabunt verba sua, et vocati sunt et introierunt. 3 Esd. 3:16