Haller's Concordance: GALGALIS
- populus autem ascendit de Iordane decimo mensis primi die et castrametati sunt in Galgalis contra orientalem plagam urbis Hiericho Josu. 4:19
- duodecim quoque lapides quos de Iordanis alveo sumpserant posuit Iosue in Galgalis Josu. 4:20
- manseruntque filii Israhel in Galgalis et fecerunt phase quartadecima die mensis ad vesperum in campestribus Hiericho Josu. 5:10
- ascenditque Iosue de Galgalis et omnis exercitus bellatorum cum eo viri fortissimi Josu. 10:7
- inruit itaque Iosue super eos repente tota ascendens nocte de Galgalis Josu. 10:9
- et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem verbum secretum habeo ad te o rex et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant Judg. 3:19
- surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 1 Ki. 13:15
- tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis 1 Ki. 15:21
- et ait Samuhel sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua et in frusta concidit Samuhel Agag coram Domino in Galgalis 1 Ki. 15:33
- factum est autem cum levare vellet Dominus Heliam per turbinem in caelum ibant Helias et Heliseus de Galgalis 4 Ki. 2:1