Haller's Concordance: GALILAEAE
- audiens autem quod Archelaus regnaret in Iudaea pro Herode patre suo timuit illo ire et admonitus in somnis secessit in partes Galilaeae Mt. 2:22
- terra Zabulon et terra Nepthalim via maris trans Iordanen Galilaeae gentium Mt. 4:15
- ambulans autem iuxta mare Galilaeae vidit duos fratres Simonem qui vocatur Petrus et Andream fratrem eius mittentes rete in mare erant enim piscatores Mt. 4:18
- et cum transisset inde Iesus venit secus mare Galilaeae et ascendens in montem sedebat ibi Mt. 15:29
- populi autem dicebant hic est Iesus propheta a Nazareth Galilaeae Mt. 21:11
- et factum est in diebus illis venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatus est in Iordane ab Iohanne Mk. 1:9
- et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem eius mittentes retia in mare erant enim piscatores Mk. 1:16
- et processit rumor eius statim in omnem regionem Galilaeae Mk. 1:28
- et cum dies oportunus accidisset Herodes natalis sui cenam fecit principibus et tribunis et primis Galilaeae Mk. 6:21
- et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos Mk. 7:31
- in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth Lk. 1:26
- anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha Lk. 3:1
- et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis Lk. 4:31
- et erat praedicans in synagogis Galilaeae Lk. 4:44
- et factum est in una dierum et ipse sedebat docens et erant Pharisaei sedentes et legis doctores qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeae et Hierusalem et virtus erat Domini ad sanandum eos Lk. 5:17
- et die tertio nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae et erat mater Iesu ibi Jn. 2:1
- hoc fecit initium signorum Iesus in Cana Galilaeae et manifestavit gloriam suam et crediderunt in eum discipuli eius Jn. 2:11
- venit ergo iterum in Cana Galilaeae ubi fecit aquam vinum et erat quidam regulus cuius filius infirmabatur Capharnaum Jn. 4:46
- post haec abiit Iesus trans mare Galilaeae quod est Tiberiadis Jn. 6:1
- hii ergo accesserunt ad Philippum qui erat a Bethsaida Galilaeae et rogabant eum dicentes domine volumus Iesum videre Jn. 12:21
- erant simul Simon Petrus et Thomas qui dicitur Didymus et Nathanahel qui erat a Cana Galilaeae et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo Jn. 21:2