Haller's Concordance: GALLUS
- gallus succinctus lumbos et aries nec est rex qui resistat ei Pr. 30:31
- ecce Dominus asportari te faciet sicut asportatur gallus gallinacius et quasi amictum sic sublevabit te Isa. 22:17
- ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis Mt. 26:34
- tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit Mt. 26:74
- et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare Mt. 26:75
- et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus Mk. 14:30
- at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit Mk. 14:68
- et statim iterum gallus cantavit et recordatus est Petrus verbi quod dixerat ei Iesus priusquam gallus cantet bis ter me negabis et coepit flere Mk. 14:72
- et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me Lk. 22:34
- et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus Lk. 22:60
- et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis Lk. 22:61
- respondit Iesus animam tuam pro me ponis amen amen dico tibi non cantabit gallus donec me ter neges Jn. 13:38
- iterum ergo negavit Petrus et statim gallus cantavit Jn. 18:27