Haller's Concordance: GAUDEAT
- et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis Dt. 30:9
- gaudeat ager et omnia quae in eo sunt tunc laudabunt universa ligna saltus Ps. 96:12
- gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te Pr. 23:25
- et adincrescant ignorantiae meae et multiplicentur delicta mea et peccata mea abundent et incidam in conspectu adversariorum et gaudeat inimicus meus Sir. 23:3
- nemo gaudeat super me viduam et desolatam a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum quia declinaverunt a lege Dei Bar. 4:12
- et qui metit mercedem accipit et congregat fructum in vitam aeternam ut et qui seminat simul gaudeat et qui metit Jn. 4:36