Haller's Concordance: GAUDEO
- et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum Jn. 11:15
- vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est gaudeo igitur in vobis sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo Rom. 16:19
- gaudeo autem in praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici quoniam id quod vobis deerat ipsi suppleverunt 1 Cor. 16:17
- nunc gaudeo non quia contristati estis sed quia contristati estis ad paenitentiam contristati enim estis secundum Deum ut in nullo detrimentum patiamini ex nobis 2 Cor. 7:9
- gaudeo quod in omnibus confido in vobis 2 Cor. 7:16
- quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo Phil. 1:18
- sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis Phil. 2:17
- qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesia Col. 1:24
- et nunc palam sunt vincula mea quae patior in Christo; quibus laetor et gaudeo. Lao. 1:6