Haller's Concordance: ADULTERA
- si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera Lev. 20:10
- si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel Dt. 22:22
- filia patri abscondita est vigilia et sollicitudo eius auferet somnum ne forte in adulescentia sua adultera efficiatur et commorata cum viro odibilis fiat Sir. 42:9
- sed quasi mulier adultera quae super virum suum inducit alienos Ezec. 16:32
- qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Mt. 12:39
- non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit Mt. 16:4
- qui enim me confusus fuerit et mea verba in generatione ista adultera et peccatrice et Filius hominis confundetur eum cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis Mk. 8:38
- igitur vivente viro vocabitur adultera si fuerit cum alio viro si autem mortuus fuerit vir eius liberata est a lege ut non sit adultera si fuerit cum alio viro Rom. 7:3