Haller's Concordance: GEMITUS
- cumque Dominus iudices suscitaret in diebus eorum flectebatur misericordia et audiebat adflictorum gemitus et liberabat eos de caede vastantium Judg. 2:18
- Domine in conspectu tuo omne desiderium meum et gemitus meus a te non est absconditus Ps. 38:9
- ingrediatur coram te gemitus vinctorum in magnitudine brachii tui relinque filios interitus Ps. 79:11
- a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae Ps. 102:5
- duplex enim illos acceperat taedium et gemitus cum memoria praeteritorum Wis. 11:13
- honora patrem tuum et gemitus matris tuae ne obliviscaris Sir. 7:29
- a facie verbi parturit fatuus tamquam gemitus partus infantis Sir. 19:11
- non despiciet preces pupilli nec viduam si effundat loquellam gemitus Sir. 35:17
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus Isa. 35:10
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- THAU ingrediatur omne malum eorum coram te et devindemia eos sicut vindemiasti me propter omnes iniquitates meas multi enim gemitus mei et cor meum maerens Lam. 1:22
- initium gemitus et copiosi suspirantium, initium famis et multi disperient, initium belli et timebunt potestates, initium malor 4 Esd. 16:18