Haller's Concordance: GEMMAS
- in qua erant tres propagines crescere paulatim gemmas et post flores uvas maturescere Gen. 40:10
- lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale Ex. 25:7
- lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis Ex. 35:10
- principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale Ex. 35:28
- et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valde 2 Ki. 12:30
- et ingressa Hierusalem multo comitatu et divitiis camelis portantibus aromata et aurum infinitum nimis et gemmas pretiosas venit ad Salomonem et locuta est ei universa quae habebat in corde suo 3 Ki. 10:2
- dedit ergo regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosas non sunt adlata ultra aromata tam multa quam ea quae dedit regina Saba regi Salomoni 3 Ki. 10:10
- sed et classis Hiram quae portabat aurum de Ophir adtulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas 3 Ki. 10:11
- tulit autem David coronam Melchom de capite eius et invenit in ea auri pondo talentum et pretiosissimas gemmas fecitque sibi inde diadema manubias quoque urbis plurimas tulit 1 Par. 20:2
- dedit autem regi centum viginti talenta auri et aromata multa nimis et gemmas pretiosissimas non fuerunt aromata talia ut haec quae dedit regina Saba regi Salomoni 2 Par. 9:9
- sed et servi Hiram cum servis Salomonis adtulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas 2 Par. 9:10
- et anulos et gemmas in fronte pendentes Isa. 3:21