Haller's Concordance: GENERATIO
- iratusque Dominus adversum Israhel circumduxit eum per desertum quadraginta annis donec consumeretur universa generatio quae fecerat malum in conspectu eius Num. 32:13
- tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat Dominus Dt. 2:14
- dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus Dt. 29:22
- peccaverunt ei non filii eius in sordibus generatio prava atque perversa Dt. 32:5
- et ait abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum generatio enim perversa est et infideles filii Dt. 32:20
- omnisque illa generatio congregata est ad patres suos et surrexerunt alii qui non noverant Dominum et opera quae fecerat cum Israhel Judg. 2:10
- omnis cognatio eius et omnis generatio eius in bona vita et sancta conversatione permansit ita ut accepti essent tam Deo quam hominibus et cunctis habitatoribus terrae Tob. 14:17
- haec generatio quaerentium eum quaerentium faciem tuam Iacob semper Ps. 24:6
- dies super dies regis adicies annos eius donec est generatio et generatio Ps. 61:6
- ut cognosceret generatio subsequens filii nascituri surgent et narrabunt filiis suis Ps. 78:6
- ut non sint sicut patres eorum generatio declinans et provocans generatio quae non praeparavit cor suum et non credidit Deo spiritus eius Ps. 78:8
- quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est Ps. 95:10
- gimel potens in terra erit semen eius deleth generatio iustorum benedicetur Ps. 112:2
- deleth generatio ad generationem laudabit opera tua et fortitudines tuas adnuntiabunt Ps. 145:4
- generatio quae patri suo maledicit et quae non benedicit matri suae Pr. 30:11
- generatio quae sibi munda videtur et tamen non est lota a sordibus suis Pr. 30:12
- generatio cuius excelsi sunt oculi et palpebrae eius in alta subrectae Pr. 30:13
- generatio quae pro dentibus gladios habet et commandit molaribus suis ut comedat inopes de terra et pauperes ex hominibus Pr. 30:14
- generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat Eccl. 1:4
- melior est generatio cum claritate inmortalitas est enim in memoria illius quoniam et apud Deum nota est et apud homines Wis. 4:1
- alia generat et alia deicit sic generatio carnis et sanguinis alia finitur et alia nascitur Sir. 14:19
- generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me Isa. 38:12
- generatio vestra videte verbum Domini numquid solitudo factus sum Israheli aut terra serotina quare ergo dixit populus meus recessimus non veniemus ultra ad te Jer. 2:31
- et dices haec dicit Dominus Deus Hierusalem radix tua et generatio tua de terra chananea pater tuus Amorreus et mater tua Cetthea Ezec. 16:3
- Christi autem generatio sic erat cum esset desponsata mater eius Maria Ioseph antequam convenirent inventa est in utero habens de Spiritu Sancto Mt. 1:18
- qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae Mt. 12:39
- non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit Mt. 16:4
- respondens Iesus ait o generatio incredula et perversa quousque ero vobiscum usquequo patiar vos adferte huc illum ad me Mt. 17:17
- amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant Mt. 24:34
- et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Mk. 8:12
- qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me Mk. 9:19
- amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant Mk. 13:30
- respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum Lk. 9:41
- turbis autem concurrentibus coepit dicere generatio haec generatio nequam est signum quaerit et signum non dabitur illi nisi signum Ionae Lk. 11:29
- amen dico vobis quia non praeteribit generatio haec donec omnia fiant Lk. 21:32
- cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit Heb. 7:6
- scimus quoniam omnis qui natus est ex Deo non peccat sed generatio Dei conservat eum et malignus non tangit eum 1 Jn. 5:18
- ut des eis confusionem et matrem eorum in direptionem, ne generatio eorum fiat. 4 Esd. 2:6