Haller's Concordance: GENERATIONI
- insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas Ps. 71:18
- super hoc filiis vestris narrate et filii vestri filiis suis et filii eorum generationi alterae Joel 1:3
- tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae Mt. 12:45
- et ingemescens spiritu ait quid generatio ista quaerit signum amen dico vobis si dabitur generationi isti signum Mk. 8:12
- nam sicut Ionas fuit signum Ninevitis ita erit et Filius hominis generationi isti Lk. 11:30
- quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas Heb. 3:10
- et transiit gloria tua portas quattuor, ignis et terraemotus et spiritus et gelu, ut dares semini Iacob legem et generationi Israhel diligentiam. 4 Esd. 3:19