Haller's Concordance: GENERATIONIS
- hic est liber generationis Adam in die qua creavit Deus hominem ad similitudinem Dei fecit illum Gen. 5:1
- non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestris Dt. 1:35
- et aedificabuntur in te deserta saeculorum fundamenta generationis et generationis suscitabis et vocaberis aedificator sepium avertens semitas in quietem Isa. 58:12
- dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationis Joel 2:2
- liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham Mt. 1:1
- cui ergo similes dicam homines generationis huius et cui similes sunt Lk. 7:31
- regina austri surget in iudicio cum viris generationis huius et condemnabit illos quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus Salomone hic Lk. 11:31