Haller's Concordance: GENIBUS
- et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus Ioseph Gen. 50:23
- percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum Dt. 28:35
- cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Judg. 7:5
- siquidem fecerat Salomon basem aeneam et posuerat eam in medio basilicae habentem quinque cubitos longitudinis et quinque cubitos latitudinis et tres cubitos in altum stetitque super eam et deinceps flexis genibus contra universam multitudinem Israhel et palmis in caelum levatis 2 Par. 6:13
- quare exceptus genibus cur lactatus uberibus Job 3:12
- et cum venisset ad turbam accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum dicens Mt. 17:14
- et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat Lk. 22:41
- positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Acts 7:60
- et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit Acts 20:36
- et explicitis diebus profecti ibamus deducentibus nos omnibus cum uxoribus et filiis usque foras civitatem et positis genibus in litore oravimus Acts 21:5