Haller's Concordance: GENUA
- at illa habeo inquit famulam Balam ingredere ad eam ut pariat super genua mea et habeam ex ea filios Gen. 30:3
- at illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput vocavitque tonsorem et rasit septem crines eius et coepit abicere eum et a se repellere statim enim ab eo fortitudo discessit Judg. 16:19
- ascendit Ahab ut comederet et biberet Helias autem ascendit in vertice Carmeli et pronus in terram posuit faciem inter genua sua 3 Ki. 18:42
- et derelinquam mihi in Israhel septem milia universorum genua quae non sunt incurvata Baal et omne os quod non adoravit eum osculans manum 3 Ki. 19:18
- iterum misit principem quinquagenarium tertium et quinquaginta qui erant cum eo qui cum venisset curvavit genua contra Heliam et precatus est eum et ait homo Dei noli despicere animam meam et animam servorum tuorum qui mecum sunt 4 Ki. 1:13
- qui cum tulisset et adduxisset eum ad matrem suam posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem et mortuus est 4 Ki. 4:20
- et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum 1 Esd. 9:5
- Cunctique servi regis, qui in foribus palatii versabantur, flectebant genua, et adorabant Aman: sic enim praeceperat eis imperator. solus Mardochaeus non flectebat genu, neque adorabat eum. Esther 3:2
- vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti Job 4:4
- venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri Ps. 95:6
- genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo Ps. 109:24
- manus debiles et genua dissoluta mulier quae non beatificat virum suum Sir. 25:32
- et declinavit Salomon genua in conspectu totius ecclesiae Israhel et aperuit manus suas ad caelum et dixit Sir. 52:1
- confortate manus dissolutas et genua debilia roborate Isa. 35:3
- quia haec dicit Dominus ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis et quasi torrentem inundantem gloriam gentium quam sugetis ad ubera portabimini et super genua blandientur vobis Isa. 66:12
- omnes manus dissolventur et omnia genua fluent aquis Ezec. 7:17
- cumque dixerint ad te quare tu gemis dices pro auditu quia venit et tabescet omne cor et dissolventur universae manus et infirmabitur omnis spiritus et per cuncta genua fluent aquae ecce venit et fiet ait Dominus Deus Ezec. 21:7
- rursumque mensus est mille et transduxit me per aquam usque ad genua Ezec. 47:4
- Tunc facies regis commutata est, et cogitationes eius conturbabant eum: et compages renum eius solvebantur, et genua eius ad seinvicem collidebantur. Dan. 5:6
- Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam: et fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat, confitebaturque coram Deo suo sicut et ante facere consueverat. Dan. 6:10
- Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum. Dan. 10:10
- et percutiebant caput eius harundine et conspuebant eum et ponentes genua adorabant eum Mk. 15:19
- quod cum videret Simon Petrus procidit ad genua Iesu dicens exi a me quia homo peccator sum Domine Lk. 5:8
- eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit et conversus ad corpus dixit Tabita surge at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit Acts 9:40
- huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi Eph. 3:14
- propter quod remissas manus et soluta genua erigite Heb. 12:12
- et nunc flecto genua cordis mei, precans ad te bonitatem, Domine. Man. 1:11