Haller's Concordance: ADULTERI
- oculus adulteri observat caliginem dicens non me videbit oculus et operiet vultum suum Job 24:15
- vos autem accedite huc filii auguratricis semen adulteri et fornicariae Isa. 57:3
- quis dabit me in solitudine diversorium viatorum et derelinquam populum meum et recedam ab eis quia omnes adulteri sunt coetus praevaricatorum Jer. 9:2
- Pharisaeus stans haec apud se orabat Deus gratias ago tibi quia non sum sicut ceteri hominum raptores iniusti adulteri vel ut etiam hic publicanus Lk. 18:11
- an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 1 Cor. 6:9
- quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis Heb. 12:8
- adulteri nescitis quia amicitia huius mundi inimica est Dei quicumque ergo voluerit amicus esse saeculi huius inimicus Dei constituitur Jas. 4:4