porro Chus genuit Nemrod ipse coepit esse potens in terra Gen. 10:8
at vero Mesraim genuit Ludim et Anamim et Laabim Nepthuim Gen. 10:13
Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum Ettheum Gen. 10:15
at vero Arfaxad genuit Sala de quo ortus est Eber Gen. 10:24
qui Iectan genuit Helmodad et Saleph et Asarmoth Iare Gen. 10:26
hae generationes Sem Sem centum erat annorum quando genuit Arfaxad biennio post diluvium Gen. 11:10
vixitque Sem postquam genuit Arfaxad quingentos annos et genuit filios et filias Gen. 11:11
porro Arfaxad vixit triginta quinque annos et genuit Sale Gen. 11:12
vixitque Arfaxad postquam genuit Sale trecentis tribus annis et genuit filios et filias Gen. 11:13
Sale quoque vixit triginta annis et genuit Eber Gen. 11:14
vixitque Sale postquam genuit Eber quadringentis tribus annis et genuit filios et filias Gen. 11:15
vixit autem Eber triginta quattuor annis et genuit Faleg Gen. 11:16
et vixit Eber postquam genuit Faleg quadringentis triginta annis et genuit filios et filias Gen. 11:17
vixit quoque Faleg triginta annis et genuit Reu Gen. 11:18
vixitque Faleg postquam genuit Reu ducentis novem annis et genuit filios et filias Gen. 11:19
vixit autem Reu triginta duobus annis et genuit Sarug Gen. 11:20
vixitque Reu postquam genuit Sarug ducentis septem annis et genuit filios et filias Gen. 11:21
vixit vero Sarug triginta annis et genuit Nahor Gen. 11:22
vixitque Sarug postquam genuit Nahor ducentos annos et genuit filios et filias Gen. 11:23
vixit autem Nahor viginti novem annis et genuit Thare Gen. 11:24
vixitque Nahor postquam genuit Thare centum decem et novem annos et genuit filios et filias Gen. 11:25
vixitque Thare septuaginta annis et genuit Abram et Nahor et Aran Gen. 11:26
hae sunt autem generationes Thare Thare genuit Abram et Nahor et Aran porro Aran genuit Loth Gen. 11:27
vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac Gen. 21:3
ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham Gen. 22:23
Iexan quoque genuit Saba et Dadan filii Dadan fuerunt Assurim et Lathusim et Loommim Gen. 25:3
hae quoque sunt generationes Isaac filii Abraham Abraham genuit Isaac Gen. 25:19
quae conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben dicens vidit Dominus humilitatem meam nunc amabit me vir meus Gen. 29:32
concepit tertio et genuit alium dixitque nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios et idcirco appellavit nomen eius Levi Gen. 29:34
peperit autem Ada Eliphaz Basemath genuit Rauhel Gen. 36:4
isti quoque erant filii Oolibama filiae Ana filiae Sebeon uxoris Esau quos genuit ei Hieus et Hielom et Core Gen. 36:14
hii filii Liae quos genuit in Mesopotamiam Syriae cum Dina filia sua omnes animae filiorum eius et filiarum triginta tres Gen. 46:15
hii filii Zelphae quam dedit Laban Liae filiae suae et hos genuit Iacob sedecim animas Gen. 46:18
natique sunt Ioseph filii in terra Aegypti quos genuit ei Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos Manasses et Ephraim Gen. 46:20
hii filii Rahel quos genuit Iacob omnes animae quattuordecim Gen. 46:22
hii filii Balae quam dedit Laban Raheli filiae suae et hos genuit Iacob omnes animae septem Gen. 46:25
de Manasse ortus est Machir a quo familia Machiritarum Machir genuit Galaad a quo familia Galaaditarum Num. 26:29
hae sunt familiae Levi familia Lobni familia Hebroni familia Mooli familia Musi familia Cori at vero Caath genuit Amram Num. 26:58
qui habuit uxorem Iochabed filiam Levi quae nata est ei in Aegypto haec genuit viro suo Amram filios Aaron et Mosen et Mariam sororem eorum Num. 26:59
Deum qui te genuit dereliquisti et oblitus es Domini creatoris tui Dt. 32:18
concubina autem illius quam habebat in Sychem genuit ei filium nomine Abimelech Judg. 8:31
hae sunt generationes Phares Phares genuit Esrom Ruth 4:18
et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eum 2 Ki. 12:24
Chus autem genuit Nemrod iste coepit esse potens in terra 1 Par. 1:10
Mesraim vero genuit Ludim et Anamim et Laabim et Nepthuim 1 Par. 1:11
Chanaan vero genuit Sidonem primogenitum et Heth 1 Par. 1:13
Arfaxad autem genuit Sala qui et ipse genuit Heber 1 Par. 1:18
Iectan autem genuit Helmodad et Saleph et Asermoth et Iare 1 Par. 1:20
filii autem Cetthurae concubinae Abraham quos genuit Zamram Iecsan Madan Madian Iesboc Sue porro filii Iecsan Saba et Dadan 1 Par. 1:32
et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 1 Par. 8:32
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 8:33
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 1 Par. 8:34
et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa 1 Par. 8:36
et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel 1 Par. 8:37
porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 1 Par. 9:38
Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 1 Par. 9:39
filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 1 Par. 9:40
Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 1 Par. 9:42
Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 1 Par. 9:43
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias 2 Par. 11:21
accepit autem ei Ioiadae uxores duas e quibus genuit filios et filias 2 Par. 24:3
Hiesue autem genuit Ioachim et Ioachim genuit Eliasib et Eliasib genuit Ioiada 2 Esd. 12:10
et Ioiada genuit Ionathan et Ionathan genuit Ieddoa 2 Esd. 12:11
quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris Job 38:28
de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuitJob 38:29
ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum Pr. 17:25
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua Pr. 23:22
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo Pr. 23:24
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te Pr. 23:25
et dices in corde tuo quis genuit mihi istos ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ego destituta et sola et isti ubi hic erant Isa. 49:21
non est qui sustentet eam ex omnibus filiis quos genuit et non est qui adprehendat manum eius ex omnibus filiis quos enutrivit Isa. 51:18
et mittam te et matrem tuam quae genuit te in terram alienam in qua nati non estis ibique moriemini Jer. 22:26
confusa est mater vestra nimis et adaequata pulveri quae genuit vos ecce novissima erit in gentibus deserta invia et arens Jer. 50:12
Abraham genuit Isaac Isaac autem genuit Iacob Iacob autem genuit Iudam et fratres eius Mt. 1:2
Iudas autem genuit Phares et Zara de Thamar Phares autem genuit Esrom Esrom autem genuit Aram Mt. 1:3
Aram autem genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson Naasson autem genuit Salmon Mt. 1:4
Salmon autem genuit Booz de Rachab Booz autem genuit Obed ex Ruth Obed autem genuit Iesse Iesse autem genuit David regem Mt. 1:5
David autem rex genuit Salomonem ex ea quae fuit Uriae Mt. 1:6
Salomon autem genuit Roboam Roboam autem genuit Abiam Abia autem genuit Asa Mt. 1:7
Asa autem genuit Iosaphat Iosaphat autem genuit Ioram Ioram autem genuit Oziam Mt. 1:8
Ozias autem genuit Ioatham Ioatham autem genuit Achaz Achaz autem genuit Ezechiam Mt. 1:9
Ezechias autem genuit Manassen Manasses autem genuit Amon Amon autem genuit Iosiam Mt. 1:10
Iosias autem genuit Iechoniam et fratres eius in transmigratione Babylonis Mt. 1:11
et post transmigrationem Babylonis Iechonias genuit Salathihel Salathihel autem genuit Zorobabel Mt. 1:12
Zorobabel autem genuit Abiud Abiud autem genuit Eliachim Eliachim autem genuit Azor Mt. 1:13
Azor autem genuit Saddoc Saddoc autem genuit Achim Achim autem genuit Eliud Mt. 1:14
Eliud autem genuit Eleazar Eleazar autem genuit Matthan Matthan autem genuit Iacob Mt. 1:15
Iacob autem genuit Ioseph virum Mariae de qua natus est Iesus qui vocatur Christus Mt. 1:16
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas Acts 7:8
voluntarie genuit nos verbo veritatis ut simus initium aliquod creaturae eius Jas. 1:18
omnis qui credit quoniam Iesus est Christus ex Deo natus est et omnis qui diligit eum qui genuit diligit eum qui natus est ex eo 1 Jn. 5:1