Haller's Concordance: GERA
- filii Beniamin Bela et Bechor et Asbel Gera et Naaman et Ehi et Ros Mophim et Opphim et Ared Gen. 46:21
- et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem vocabulo Ahoth filium Gera filii Iemini qui utraque manu utebatur pro dextera miseruntque filii Israhel per illum munera Eglon regi Moab Judg. 3:15
- venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebat 2 Ki. 16:5
- festinavit autem Semei filius Gera filii Iemini de Baurim et descendit cum viris Iuda in occursum regis David 2 Ki. 19:16
- transierunt vada ut transducerent domum regis et facerent iuxta iussionem eius Semei autem filius Gera prostratus coram rege cum iam transisset Iordanem 2 Ki. 19:18
- habes quoque apud te Semei filium Gera filii Iemini de Baurim qui maledixit mihi maledictione pessima quando ibam ad Castra sed quia descendit mihi in occursum cum transirem Iordanem et iuravi ei per Dominum dicens non te interficiam gladio 3 Ki. 2:8
- fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud 1 Par. 8:3
- sed et Gera et Sephuphan et Uram 1 Par. 8:5
- Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud 1 Par. 8:7