Haller's Concordance: GERMINABIT
- spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terrae Gen. 3:18
- quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant Num. 17:5
- ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi cum primum plantatum est Job 14:9
- germinabit in diebus eius iustitia et multitudo pacis donec non sit luna Ps. 72:7
- ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et praecidentur ramusculi eius falcibus et quae derelicta fuerint abscidentur excutientur Isa. 18:5
- qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine Isa. 27:6
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri Isa. 35:2
- sicut enim terra profert germen suum et sicut hortus semen suum germinat sic Dominus Deus germinabit iustitiam et laudem coram universis gentibus Isa. 61:11
- loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri Osee 10:4
- ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani Osee 14:5