Haller's Concordance: GERMINANS
- ne forte sit inter vos vir aut mulier familia aut tribus cuius cor aversum est hodie a Domino Deo vestro ut vadat et serviat diis illarum gentium et sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem Dt. 29:18
- germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra Ps. 104:14
- nam nubis castra eorum adumbrabat et ex aqua quae ante erat terra arida apparuit et ex mari Rubro via sine inpedimento et campus germinans de profundo nimio Wis. 19:7
- germinans germinabit et exultabit laetabunda et laudans gloria Libani data est ei decor Carmeli et Saron ipsi videbunt gloriam Domini et decorem Dei nostri Isa. 35:2
- quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines Zach. 9:17
- contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi Heb. 12:15