Haller's Concordance: ADULTERIUM
- si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera Lev. 20:10
- dormierit cum altero viro et hoc maritus deprehendere non quiverit sed latet adulterium et testibus argui non potest quia non est inventa in stupro Num. 5:13
- adducet eam ad sacerdotem et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordiaciae non fundet super eam oleum nec inponet tus quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium Num. 5:15
- et in prophetis Hierusalem vidi similitudinem adulterium et iter mendacii et confortaverunt manus pessimorum ut non converteretur unusquisque a malitia sua facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra Jer. 23:14
- maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt et sanguis sanguinem tetigit Osee 4:2
- et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eam Mk. 10:11