Haller's Concordance: GESSIT
- reliqua autem sermonum Amri et proelia eius quae gessit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Israhel 3 Ki. 16:27
- reliqua autem verborum Iosaphat et opera eius quae gessit et proelia nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda 3 Ki. 22:45
- cumque esset iunior omnibus in tribu Nepthalim nihil tamen puerile gessit in opere Tob. 1:4
- invenitque eos incolomes in senectute bona et curam eorum gessit et ipse clausit oculos eorum et omnem hereditatem domus Raguhel ipse percepit viditque quintam generationem filios filiorum suorum Tob. 14:15
- misereamur impio et non discet iustitiam in terra sanctorum inique gessit et non videbit gloriam Domini Isa. 26:10
- et cetera sermonum Iohannis et bellorum eius et bonarum virtutum quibus fortiter gessit et aedificii murorum quos struxit et rerum gestarum eius 1 Ma. 16:23
- et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit Lk. 23:41
- omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi ut referat unusquisque propria corporis prout gessit sive bonum sive malum 2 Cor. 5:10
- qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptio Col. 3:25
- in veritate enim nemo de genitis est qui non impie gessit, et de confitentibus qui non deliquit. 4 Esd. 8:35