Haller's Concordance: GESTA
- quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum Gen. 22:1
- gesta autem David regis priora et novissima scripta sunt in libro Samuhel videntis et in libro Nathan prophetae atque in volumine Gad videntis 1 Par. 29:29
- quae postquam gesta sunt misit Sennacherib rex Assyriorum servos suos Hierusalem ipse enim cum universo exercitu obsidebat Lachis ad Ezechiam regem Iuda et ad omnem populum qui erat in urbe dicens 2 Par. 32:9
- indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt fecitque eum secum venire ad nuptias Tob. 9:7
- atque ex illo tempore dies isti appellati sunt phurim, id est sortium: eo quod phur, id est sors, in urnam missa fuerit. Et cuncta, quae gesta sunt, epistolae, id est libri huius volumine continentur: Esther 9:26
- et cum venisset circa Ecbatana recognovit quae erga Nicanorem et Timotheum gesta sunt 2 Ma. 9:3
- nunc autem de Eupatore Antiochi filio impii quae gesta sunt narrabimus breviantes mala quae in bellis gesta sunt 2 Ma. 10:10
- ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per ignorantiam gesta sunt 2 Ma. 11:31
- et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis Lk. 24:35
- haec autem proscripta sunt in libro historiarum regum Iudaeae, et singula gesta actus Iosiae, eius gloriae et intellectus eius in lege Domini, quaeque gesta sunt ab eo et quae nunc, conscripta sunt in libro regum Israhel et Iuda. 3 Esd. 1:33