Haller's Concordance: GIGANTES
- gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illaeque genuerunt isti sunt potentes a saeculo viri famosi Gen. 6:4
- quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos Emim Dt. 2:11
- terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant Zomzommim Dt. 2:20
- non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum Jud. 16:8
- ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis Job 26:5
- numquid mortuis facies mirabilia aut gigantes surgent et confitebuntur tibi semper Ps. 88:10
- et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius Pr. 9:18
- sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis quae manu tua erat gubernata Wis. 14:6
- morientes non vivant gigantes non resurgant propterea visitasti et contrivisti eos et perdidisti omnem memoriam eorum Isa. 26:14
- ibi fuerunt gigantes nominati illi qui ab initio fuerunt statura magna scientes bellum Bar. 3:26