Haller's Concordance: GLACIES
- de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit Job 38:29
- ignis et grando nix et glacies ventus turbo quae facitis sermonem eius Ps. 148:8
- nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans Wis. 16:22
- ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et disperiet tamquam aqua supervacua Wis. 16:29
- flammae e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam quae facile dissolvitur sicut glacies bonam escam in omnibus enim Domine magnificasti populum tuum et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco adsistens eis Wis. 19:20
- et iniustitia aedificabitur tibi in die tribulationis commemorabitur tui sicut in sereno glacies solventur tua peccata Sir. 3:17
- Benedicite glacies, et nives Domino: laudate et superexaltate eum in saecula. Dan. A:47