Haller's Concordance: GLORIARI
- et nomen sanctificationis conlaudent et gloriari in mirabilibus illius et magnalia enarrent operum eius Sir. 17:8
- sic amplificatus est Helias in mirabilibus suis et quis potest similiter gloriari tibi Sir. 48:4
- tunc descendens extulit manus suas in omnem congregationem filiorum Israhel dare gloriam Deo a labiis suis et in nomine ipsius gloriari Sir. 50:22
- noli gloriari adversus ramos quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te Rom. 11:18
- etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari 2 Cor. 10:16
- si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor 2 Cor. 11:30
- si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes Domini 2 Cor. 12:1
- nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex me 2 Cor. 12:6
- mihi autem absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi per quem mihi mundus crucifixus est et ego mundo Gal. 6:14
- quod si zelum amarum habetis et contentiones in cordibus vestris nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem Jas. 3:14