Haller's Concordance: GLORIATUR
- tamquam nugaces aestimati sumus ab illo et abstinet se a viis nostris tamquam ab inmunditiis et praefert novissima iustorum et gloriatur patrem Deum se habere Wis. 2:16
- melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget panem Sir. 10:30
- pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum et est homo qui honorificatur propter substantiam suam Sir. 10:33
- qui gloriatur in paupertate quanto magis in substantia et qui gloriatur in substantia paupertatem vereatur Sir. 10:34
- qui tenet aratrum et non gloriatur in iaculo stimulo boves agit et conversatur in operibus eorum et narratio eius in filiis taurorum Sir. 38:26
- sed in hoc glorietur qui gloriatur scire et nosse me quia ego sum Dominus qui facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra haec enim placent mihi ait Dominus Jer. 9:24
- ut quemadmodum scriptum est qui gloriatur in Domino glorietur 1 Cor. 1:31
- et si quid patitur unum membrum conpatiuntur omnia membra sive gloriatur unum membrum congaudent omnia membra 1 Cor. 12:26
- qui autem gloriatur in Domino glorietur 2 Cor. 10:17