Haller's Concordance: GLORIOSUS
- respondensque Ahimelech regi ait et quis in omnibus servis tuis sicut David fidelis et gener regis et pergens ad imperium tuum et gloriosus in domo tua 1 Ki. 22:14
- reversusque est et David ut benediceret domui suae et egressa Michol filia Saul in occursum David ait quam gloriosus fuit hodie rex Israhel discoperiens se ante ancillas servorum suorum et nudatus est quasi si nudetur unus de scurris 2 Ki. 6:20
- et ceteri de gentibus quas transtulit Asennaphar magnus et gloriosus et habitare eas fecit in civitatibus Samariae et in reliquis regionibus trans Flumen in pace 1 Esd. 4:10
- circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus Job 40:10
- melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane Pr. 12:9
- ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris Pr. 25:6
- nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens Pr. 25:14
- bonorum enim laborum gloriosus est fructus et quae non concidat radix sapientiae Wis. 3:15
- ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua Isa. 43:4
- consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosus Jer. 48:17
- et sciant quia tu es Dominus Deus solus, et gloriosus super orbem terrarum. Dan. A:22
- Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in saecula. et benedictum nomen gloriae tutae sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus saeculis. Dan. A:29
- Benedictus es in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus in saecula. Dan. A:33