Haller's Concordance: GRADITUR
- omne de volucribus quod graditur super quattuor pedes abominabile erit vobis Lev. 11:20
- quicquid super pectus quadrupes graditur et multos habet pedes sive per humum trahitur non comedetis quia abominabile est Lev. 11:42
- et nunc rex graditur ante vos ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt itaque conversatus coram vobis ab adulescentia mea usque ad diem hanc ecce praesto sum 1 Ki. 12:2
- nuntiavit autem speculator dicens venit usque ad eos et non revertitur est autem incessus quasi incessus Hieu filii Namsi praeceps enim graditur 4 Ki. 9:20
- qui extendit caelos solus et graditur super fluctus maris Job 9:8
- qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis Job 34:8
- homo apostata vir inutilis graditur ore perverso Pr. 6:12
- qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur Pr. 7:8
- qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis Pr. 13:20
- ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via Pr. 14:2
- non amat pestilens eum qui se corripit nec ad sapientes graditur Pr. 15:12
- qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur Pr. 28:26
- expandi manus meas tota die ad populum incredulum qui graditur in via non bona post cogitationes suas Isa. 65:2
- dicit domus Iacob numquid adbreviatus est spiritus Domini aut tales sunt cogitationes eius nonne verba mea bona sunt cum eo qui recte graditur Mic. 2:7