Haller's Concordance: GRADUS
- non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua Ex. 20:26
- omnes civitates decem et suburbana earum datae sunt filiis Caath inferioris gradus Josu. 21:26
- filiis autem Merari Levitis inferioris gradus per familias suas data est de tribu Zabulon Iechenam et Chartha Josu. 21:34
- qui habebat sex gradus et summitas throni rotunda erat in parte posteriori et duae manus hinc atque inde tenentes sedile et duo leones stabant iuxta manus singulas 3 Ki. 10:19
- et duodecim leunculi stantes super sex gradus hinc atque inde non est factum tale opus in universis regnis 3 Ki. 10:20
- de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Iuda ligna talia 2 Par. 9:11
- sexque gradus quibus ascendebatur ad solium et scabillum aureum et brachiola duo altrinsecus et duos leones stantes iuxta brachiola 2 Par. 9:18
- sed et alios duodecim leunculos stantes super sex gradus ex utraque parte non fuit tale solium in universis regnis 2 Par. 9:19
- et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David 2 Esd. 3:15
- per singulos gradus meos pronuntiabo illum et quasi principi offeram eum Job 31:37
- et si videris sensatum evigila ad illum et gradus ostiorum illius exterat pes tuus Sir. 6:36
- ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat Isa. 38:8
- et venit ad portam quae respiciebat viam orientalem et ascendit per gradus eius et mensus est limen portae calamo uno latitudinem id est limen unum calamo uno in latitudine Ezec. 40:6
- et vestibulum eius ad atrium exterius et palmas eius in fronte et octo gradus erant quibus ascendebatur per eam Ezec. 40:31
- et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecim latitudinis in quattuor angulis eius et corona in circuitu eius dimidii cubitus et sinus eius unius cubiti per circuitum gradus autem eius versi ad orientem Ezec. 43:17
- et cum venisset ad gradus contigit ut portaretur a militibus propter vim populi Acts 21:35