Haller's Concordance: GRAECORUM
- Porro hircus caprarum, rex Graecorum est. et cornu grande, quod erat inter oculos eius, ipse est rex primus. Dan. 8:21
- Et ait: Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praelier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Graecorum veniens. Dan. 10:20
- et filios Iuda et filios Hierusalem vendidistis filiis Graecorum ut longe faceretis eos de finibus suis Joel 3:6
- et exiit ex eis radix peccatrix Antiochus Inlustris filius Antiochi regis qui fuerat Romae obses et regnavit in anno centesimo tricesimo et septimo regni Graecorum 1 Ma. 1:11
- et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod in servitutem premerent regnum Israhel 1 Ma. 8:18
- audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac propterea postulare concedi sibi legitima sua 2 Ma. 11:24
- in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorum Acts 6:1
- factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo Acts 14:1