Haller's Concordance: GRAVE
- et nunc pater meus posuit super vos iugum grave ego autem addam super iugum vestrum pater meus cecidit vos flagellis ego autem caedam scorpionibus 3 Ki. 12:11
- pater meus inposuit vobis iugum grave et ego maius pondus adponam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus 2 Par. 10:11
- locutusque est iuxta iuvenum voluntatem pater meus grave vobis inposuit iugum quod ego gravius faciam pater meus cecidit vos flagellis ego vero caedam scorpionibus 2 Par. 10:14
- quia iniquitates meae transierunt caput meum quasi onus grave adgravatae sunt super me Ps. 38:4
- grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior Pr. 27:3
- in opera constitue eum sic enim condecet illi quod si non obaudierit grava illum conpedibus et non amplifices super omnem carnem verum sine iudicio nihil facias grave Sir. 33:30
- occupatio magna creata est omnibus hominibus et iugum grave super filios Adam a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturae in matrem omnium Sir. 40:1