Haller's Concordance: GRAVIS
- ecce manus mea erit super agros tuos et super equos et asinos et camelos et boves et oves pestis valde gravis Ex. 9:3
- non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi est Num. 11:14
- peccavi quid faciam tibi o custos hominum quare posuisti me contrarium tibi et factus sum mihimet ipsi gravis Job 7:20
- verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis Job 33:7
- gravis est nobis etiam ad videndum quoniam dissimilis est aliis vita illius et inmutatae sunt viae eius Wis. 2:15
- solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum quae superventura illis erat ipsi ergo sibi erant graviores tenebris Wis. 17:20
- effusio sanguinis in rixa superborum et maledictio illorum auditus gravis Sir. 27:16
- cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam Sir. 31:2
- a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii Isa. 21:15
- ecce nomen Domini venit de longinquo ardens furor eius et gravis ad portandum labia eius repleta sunt indignatione et lingua eius quasi ignis devorans Isa. 30:27
- Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est: nec reperietur quisquam, qui indicet illum in conspectu regis: exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio. Dan. 2:11
- et micantis gladii et fulgurantis hastae et multitudinis interfectae et gravis ruinae nec est finis cadaverum et corruent in corporibus suis Nah. 3:3
- pessima autem universis et gravis malorum erat incursio 2 Ma. 6:3
- ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiis 2 Cor. 12:14