Haller's Concordance: GRAVITER
- videns autem Ioseph quod posuisset pater suus dexteram manum super caput Ephraim graviter accepit et adprehensam patris manum levare conatus est de capite Ephraim et transferre super caput Manasse Gen. 48:17
- unus autem quidam tetendit arcum in incertum sagittam dirigens et casu percussit regem Israhel inter pulmonem et stomachum at ille dixit aurigae suo verte manum tuam et eice me de exercitu quia graviter vulneratus sum 3 Ki. 22:34
- in die plantationis tuae labrusca et mane semen tuum florebit ablata est messis in die hereditatis et dolebit graviter Isa. 17:11
- sed parvo post tempore Lysias procurator regis et propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his quae acciderant 2 Ma. 11:1
- ut autem venit Ptolomaidam graviter ferebant Ptolomenses amicitiae conventionem indignantes ne forte foedus inrumperent 2 Ma. 13:25
- itaque rex exasperatus et pessimis huius criminationibus inritatus scripsit Nicanori dicens graviter quidem se ferre de amicitiae conventione iubere tamen Macchabeum citius vinctum mittere Antiochiam 2 Ma. 14:27
- quibus cognitis Nicanor consternabatur et graviter ferebat si ea quae convenerant irrita faceret nihil laesus a viro 2 Ma. 14:28
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eos Mt. 13:15
- cum haec ad illos diceret coeperunt Pharisaei et legis periti graviter insistere et os eius opprimere de multis Lk. 11:53
- incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos conpresserunt ne forte videant oculis et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem illos Acts 28:27