Haller's Concordance: GREGE
- tulitque decem camelos de grege domini sui et abiit ex omnibus bonis eius portans secum profectusque perrexit Mesopotamiam ad urbem Nahor Gen. 24:10
- sanusne est inquit valet inquiunt et ecce Rahel filia eius venit cum grege suo Gen. 29:6
- et adaquato grege osculatus est eam elevataque voce flevit Gen. 29:11
- pro peccato autem suo offeret arietem inmaculatum de grege et dabit eum sacerdoti iuxta aestimationem mensuramque delicti Lev. 6:6
- audivi quod tonderent pastores tui qui erant nobiscum in deserto numquam eis molesti fuimus nec aliquando defuit eis quicquam de grege omni tempore quo fuerunt nobiscum in Carmelo 1 Ki. 25:7
- de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 1 Par. 9:28
- cumque conpleveris expians illud offeres vitulum de armento inmaculatum et arietem de grege inmaculatum Ezec. 43:23
- et arietem unum de grege ducentorum de his quae nutriunt Israhel in sacrificium et in holocaustum et in pacifica ad expiandum pro eis ait Dominus Deus Ezec. 45:15
- qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti Amos 6:4
- maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum et votum faciens immolat debile Domino quia rex magnus ego dicit Dominus exercituum et nomen meum horribile in gentibus Mal. 1:14