Haller's Concordance: GRESSUS
- qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam Judg. 16:26
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei 2 Ki. 22:37
- nunc ergo filii audite me et nolite manere hic sed quacumque die sepelieritis matrem vestram circa me in uno sepulchro ex eo dirigite gressus vestros ut exeatis hinc Tob. 14:12
- tu quidem gressus meos dinumerasti sed parces peccatis meis Job 14:16
- artabuntur gressus virtutis eius et praecipitabit eum consilium suum Job 18:7
- nonne ipse considerat vias meas et cunctos gressus meos dinumerat Job 31:4
- si declinavit gressus meus de via et si secutum est oculos meos cor meum et in manibus meis adhesit macula Job 31:7
- oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat Job 34:21
- sustenta gressus meos in callibus tuis et non labentur vestigia mea Ps. 17:5
- dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei Ps. 18:36
- mem a Domino gressus viri firmantur et viam eius volet Ps. 37:23
- lex Dei eius in corde eius non deficient gressus eius Ps. 37:31
- et audivit clamorem meum et eduxit me de lacu famoso de luto caeni et statuit super petram pedes meos stabilivit gressus meos Ps. 40:2
- non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua Ps. 44:18
- mei autem paene vacillaverunt pedes paene effusi sunt gressus mei Ps. 73:2
- iustitia ante eum ibit et ponet in via gressus suos Ps. 85:13
- gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati Ps. 119:133
- custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos Ps. 140:4
- quorum viae perversae et infames gressus eorum Pr. 2:15
- in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus tuos Pr. 3:6
- quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum Pr. 4:12
- oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant gressus tuos Pr. 4:25
- pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius penetrant Pr. 5:5
- per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et investigabiles Pr. 5:6
- respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius considerat Pr. 5:21
- innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos Pr. 14:15
- stultitia gaudium stulto et vir prudens dirigit gressus Pr. 15:21
- cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius Pr. 16:9
- stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum fervet animo suo Pr. 19:3
- a Domino diriguntur gressus viri quis autem hominum intellegere potest viam suam Pr. 20:24
- quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis Cant. 7:1
- conculcabit eam pes pedes pauperis gressus egenorum Isa. 26:6
- scio Domine quia non est hominis via eius nec viri est ut ambulet et dirigat gressus suos Jer. 10:23
- et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur Heb. 12:13
- et de ligno sanguis stillabit, et lapis dabit vocem suam; et populi commovebuntur, et gressus commutabuntur. 4 Esd. 5:5