Haller's Concordance: ADVENIT
- generatio praeterit et generatio advenit terra vero in aeternum stat Eccl. 1:4
- flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra Cant. 2:12
- in duobus contristatum est cor meum et in tertio iracundia mihi advenit Sir. 26:25
- donec venit antiquus dierum, et iudicium dedit sanctis Excelsi, et tempus advenit, et regnum obtinuerunt sancti. Dan. 7:22
- Timotheus qui prius a Iudaeis fuerat superatus convocato exercitu peregrinae multitudinis et congregato exercitu asiano advenit quasi armis Iudaeam capturus 2 Ma. 10:24
- dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum Jn. 7:6
- et iratae sunt gentes et advenit ira tua et tempus mortuorum iudicari et reddere mercedem servis tuis prophetis et sanctis et timentibus nomen tuum pusillis et magnis et exterminandi eos qui corruperunt terram Apoc. 11:18