Haller's Concordance: GUTTUR
- non enim dedi ad peccandum guttur meum ut expeterem maledicens animam eius Job 31:30
- auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat Job 34:3
- sepulchrum patens guttur eorum linguam suam levificant condemna eos Deus decidant a consiliis suis iuxta multitudinem scelerum eorum expelle eos quoniam provocaverunt te Ps. 5:10
- laboravi clamans exasperatum est guttur meum defecerunt oculi mei expectantes Deum meum Ps. 69:3
- favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur eius Pr. 5:3
- veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium Pr. 8:7
- guttur illius suavissimum et totus desiderabilis talis est dilectus meus et iste est amicus meus filiae Hierusalem Cant. 5:16
- guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum Cant. 7:9
- prohibe pedem tuum a nuditate et guttur tuum a siti et dixisti desperavi nequaquam faciam adamavi quippe alienos et post eos ambulabo Jer. 2:25
- sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum Rom. 3:13