Haller's Concordance: HABE
- omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei nostri Tob. 4:6
- habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris prudentiae tuae Pr. 3:5
- omne quod tibi adplicitum fuerit accipe et in dolore sustine et in humilitate tua habe patientiam Sir. 2:4
- cogitatum habe in praeceptis Dei et in mandatis illius maxime adsiduus esto et ipse dabit cor tibi et concupiscentia sapientiae dabitur tibi Sir. 6:37
- noli fenerare homini fortiori te quod si feneraveris tamquam perditum habe Sir. 8:15
- curam illorum habe et sic conside et omni cura tua explicita recumbe Sir. 32:2
- curam habe de bono nomine hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri magni pretiosi Sir. 41:15
- procidens autem servus ille orabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:26
- et procidens conservus eius rogabat eum dicens patientiam habe in me et omnia reddam tibi Mt. 18:29
- et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi Lk. 10:35
- et coeperunt simul omnes excusare primus dixit ei villam emi et necesse habeo exire et videre illam rogo te habe me excusatum Lk. 14:18
- et alter dixit iuga boum emi quinque et eo probare illa rogo te habe me excusatum Lk. 14:19
- tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat Rom. 14:22
- formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu 2 Tim. 1:13
- in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te Apoc. 3:3