Haller's Concordance: HABEAS
- ne oderis fratrem tuum in corde tuo sed publice argue eum ne habeas super illo peccatum Lev. 19:17
- sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuo Dt. 24:13
- et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris et non dirigas vias tuas omnique tempore calumniam sustineas et opprimaris violentia nec habeas qui liberet te Dt. 28:29
- et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios Ruth 4:15
- cum fatuis ne consilium habeas non enim poterunt diligere nisi quae ipsis placent Sir. 8:20
- serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius Sir. 22:15
- Baltassar princeps ariolorum, quoniam ego scio quod spiritum sanctorum deorum habeas in te, et omne sacramentum non est impossibile tibi: visiones somniorum meorum, quas vidi, et solutionem earum narra. Dan. 4:9
- Audivi de te quoniam spiritum deorum habeas: et scientia, intelligentiaque ac sapientia ampliores inventae sunt in te. Dan. 5:14
- nugas qui a lege recesserant congregabo quia ex te erant ut non ultra habeas super eis obprobrium Soph. 3:18