Haller's Concordance: HABEATIS
- fratremque vestrum minimum adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps emendi quae vultis habeatis licentiam Gen. 42:34
- et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum inter pollutum et mundum Lev. 10:10
- absque uxoribus et parvulis ac iumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis Dt. 3:19
- vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac possideatis illam Dt. 11:31
- quam ob rem nolui delere eos a facie vestra ut habeatis hostes et dii eorum sint vobis in ruinam Judg. 2:3
- vobisque notum facimus de universis sacerdotibus et Levitis cantoribus ianitoribus Nathinneis et ministris domus Dei huius ut vectigal et tributum et annonas non habeatis potestatem inponendi super eos 1 Esd. 7:24
- nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum ut confortemini et comedatis quae bona sunt terrae et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum 1 Esd. 9:12
- et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis Lk. 9:3
- et non vultis venire ad me ut vitam habeatis Jn. 5:40
- haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum Jn. 16:33
- haec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine eius Jn. 20:31
- nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genui 1 Cor. 4:15
- non iterum nos commendamus vobis sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur et non in corde 2 Cor. 5:12
- ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis 1 Th. 5:13
- quod vidimus et audivimus adnuntiamus et vobis ut et vos societatem habeatis nobiscum et societas nostra sit cum Patre et cum Filio eius Iesu Christo 1 Jn. 1:3
- et in ipsum in vobis faciet misericordiam suam, ut eandem dilectionem habeatis et sitis unianimes. Lao. 1:9