Haller's Concordance: HABEBUNT
- quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas Ex. 26:32
- et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea Ex. 27:10
- vestem autem sanctam qua utitur Aaron habebunt filii eius post eum ut unguantur in ea et consecrentur manus eorum Ex. 29:29
- accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes qui singuli habebunt duas decimas Lev. 24:5
- et habebunt excubias in tabernaculo foederis Num. 3:25
- omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii Num. 3:28
- cumque laverit qui vaccae portaverat cineres vestimenta sua inmundus erit usque ad vesperum habebunt hoc filii Israhel et advenae qui habitant inter eos sanctum iure perpetuo Num. 19:10
- non habebunt sacerdotes et Levitae et omnes qui de eadem tribu sunt partem et hereditatem cum reliquo Israhel quia sacrificia Domini et oblationes eius comedent Dt. 18:1
- si enim vos reversi fueritis ad Dominum fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis qui illos duxere captivos et revertentur in terram hanc pius enim et clemens est Dominus Deus vester et non avertet faciem suam a vobis si reversi fueritis ad eum 2 Par. 30:9
- tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti Tob. 6:7
- nationes ex longinquo ad te venient et munera deferentes adorabunt Dominum in te et terram tuam in sanctificatione habebunt Tob. 13:14
- numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris Job 16:3
- mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias Pr. 11:16
- impii autem secundum quae cogitaverunt correptionem habebunt qui neglexerunt iustum et a Domino recesserunt Wis. 3:10
- et si celerius defuncti fuerint non habebunt spem nec in die agnitionis adlocutionem Wis. 3:18
- qui timent Dominum custodiunt mandata illius et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius Sir. 2:21
- datio Dei permanet iustis et profectus illius successus habebunt in aeternum Sir. 11:17
- viri mendaces non erunt illius memores et viri veraces inveniuntur in illa et successum habebunt usque ad inspectionem Dei Sir. 15:8
- qui elucidant me vitam aeternam habebunt Sir. 24:31
- et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem Mt. 24:10
- serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt Mk. 16:18
- si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco 1 Cor. 7:28
- et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus? 4 Esd. 7:73