Haller's Concordance: HABERENT
- posuitque eas in canalibus ubi effundebatur aqua ut cum venissent greges ad bibendum ante oculos haberent virgas et in aspectu earum conciperent Gen. 30:38
- reges autem qui regnaverunt in terra Edom antequam haberent regem filii Israhel fuerunt hii Gen. 36:31
- ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis Ex. 36:30
- ut haberent postea filii Israhel quibus commonerentur ne quis accedat alienigena et qui non est de semine Aaron ad offerendum incensum Domino ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius loquente Domino ad Mosen Num. 16:40
- nullo penitus ferente praesidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea Judg. 18:28
- acceperat enim pretium ut territus facerem et peccarem et haberent malum quod exprobrarent mihi 2 Esd. 6:13
- et miserunt ad omnes Iudaeos, qui in centum viginti septem provinciis regis Assueri versabantur, ut haberent pacem, et susciperent veritatem, Esther 9:30
- convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius Ps. 105:25
- eo quod non haberent sapientiam et perierunt propter insipientiam suam Bar. 3:28
- et quia considerabat quod hii qui cum pietate dormitionem acceperant optimam haberent repositam gratiam 2 Ma. 12:45
- et hortabatur suos ne formidarent ad adventum nationum sed in mente haberent adiutoria sibi facta de caelo et nunc sperarent ab Omnipotente adfuturam sibi victoriam 2 Ma. 15:8
- in illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent quod manducarent convocatis discipulis ait illis Mk. 8:1
- si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo Jn. 15:22
- si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum Jn. 15:24
- hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicae qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si haec ita se haberent Acts 17:11
- quidam autem ex Asia Iudaei quos oportebat apud te praesto esse et accusare si quid haberent adversum me Acts 24:19
- alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati Heb. 10:2