Haller's Concordance: ADVERSANTUR
- haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam Ps. 109:20
- abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum Ps. 119:118
- et non erit ultra domui Israhel offendiculum amaritudinis et spina dolorem inferens undique per circuitum eorum qui adversantur eis et scient quia ego Dominus Deus Ezec. 28:24
- et habitabunt in ea securi et aedificabunt domos plantabuntque vineas et habitabunt confidenter cum fecero iudicia in omnibus qui adversantur eis per circuitum et scient quia ego Dominus Deus eorum Ezec. 28:26
- caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis Gal. 5:17
- qui et Dominum occiderunt Iesum et prophetas et nos persecuti sunt et Deo non placent et omnibus hominibus adversantur 1 Th. 2:15