Haller's Concordance: HABITANDUM
- urbes ad habitandum et suburbana earum per circuitum ut ipsi in oppidis maneant et suburbana sint pecoribus ac iumentis Num. 35:3
- si audieris in una urbium tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi ad habitandum dicentes aliquos Dt. 13:12
- sed in eorum successerant locum filii Ioseph in duas divisi tribus Manasse et Ephraim nec acceperunt Levitae aliam in terra partem nisi urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta et pecora sua Josu. 14:4
- sed transibis ad montem et succides tibi atque purgabis ad habitandum spatia et poteris ultra procedere cum subverteris Chananeum quem dicis ferreos habere currus et esse fortissimum Josu. 17:18
- cum ad unam harum confugerit civitatum stabitque ante portam civitatis et loquetur senioribus urbis illius ea quae se conprobent innocentem sicque suscipient eum et dabunt ei locum ad habitandum Josu. 20:4
- locutique sunt ad eos in Silo terrae Chanaan atque dixerunt Dominus praecepit per manum Mosi ut darentur nobis urbes ad habitandum et suburbana earum ad alenda iumenta Josu. 21:2
- vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum 2 Ki. 7:5
- eamus usque ad Iordanem et tollant singuli de silva materias singulas ut aedificemus nobis ibi locum ad habitandum qui dixit ite 4 Ki. 6:2
- vade et loquere David servo meo haec dicit Dominus non aedificabis tu mihi domum ad habitandum 1 Par. 17:4
- et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum Ps. 107:36
- et non aedificaremus domos ad habitandum et vineam et agrum et sementem non habuimus Jer. 35:9