Haller's Concordance: ADVERSARII
- si exieris ad bellum contra hostes tuos et videris equitatum et currus et maiorem quam tu habes adversarii exercitus multitudinem non timebis eos quia Dominus Deus tuus tecum est qui eduxit te de terra Aegypti Dt. 20:1
- percussi sunt a viris urbis Ahi et corruerunt ex eis triginta et sex homines persecutique sunt eos adversarii de porta usque Sabarim et ceciderunt per prona fugientes pertimuitque cor populi et instar aquae liquefactum est Josu. 7:5
- siquidem et illi qui ceperant et succenderant civitatem egressi ex urbe contra suos medios hostium ferire coeperunt cum ergo ex utraque parte adversarii caederentur ita ut nullus de tanta multitudine salvaretur Josu. 8:22
- Dominum formidabunt adversarii eius super ipsos in caelis tonabit Dominus iudicabit fines terrae et dabit imperium regi suo et sublimabit cornu christi sui 1 Ki. 2:10
- Die illo dedit rex Assuerus Esther reginae domum Aman adversarii Iudaeorum, et Mardochaeus ingressus est ante faciem regis. Confessa est enim ei Esther quod esset patruus suus. Esther 8:1
- confundantur et consumantur adversarii animae meae operiantur obprobrio et confusione qui quaerunt malum mihi Ps. 71:13
- induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua Ps. 109:29
- qui contradicent tibi scelerate elati sunt frustra adversarii tui Ps. 139:20
- et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt focos in castris suis 1 Ma. 12:28
- et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo Lk. 13:17
- ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri Lk. 21:15
- ostium enim mihi apertum est magnum et evidens et adversarii multi 1 Cor. 16:9