Haller's Concordance: ADVERSARIOS
- et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulam Ex. 15:7
- quia Dominus Deus vester in medio vestri est et pro vobis contra adversarios dimicabit ut eruat vos de periculo Dt. 20:4
- haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit Dt. 33:7
- cum cuneo suo obpugnans et obsidens civitatem duae autem turmae palantes per campum adversarios sequebantur Judg. 9:44
- sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo et secundo die et caederent per duas semitas terga vertentes quarum una ferebat in Bethel altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros Judg. 20:31
- cumque venisset Gad ad David nuntiavit ei dicens aut septem annis veniet tibi fames in terra tua aut tribus mensibus fugies adversarios tuos et illi persequentur aut certe tribus diebus erit pestilentia in terra tua nunc ergo delibera et vide quem respondeam ei qui me misit sermonem 2 Ki. 24:13
- si egressus fuerit populus tuus ad bellum contra adversarios suos per viam in qua miseris eos adorabunt te contra viam in qua civitas haec est quam elegisti et domus quam aedificavi nomini tuo 2 Par. 6:34
- et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant 2 Par. 26:13
- ex ore infantium et lactantium perfecisti laudem propter adversarios meos ut quiescat inimicus et ultor Ps. 8:2
- iudica Domine adversarios meos pugna contra pugnantes me Ps. 35:1
- in te hostes nostros ventilabimus in nomine tuo conculcabimus adversarios nostros Ps. 44:5
- nonne odientes te Domine odivi et contra adversarios tuos distabui Ps. 139:21
- ostendens per sitim quae tunc fuit quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares Wis. 11:9
- sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans magnificasti Wis. 18:8
- et dixit his qui residui erant surgamus et eamus ad adversarios nostros si poterimus pugnare adversus eos 1 Ma. 9:8
- ex quibus duo Macchabeum medium habentes armis suis circumseptum incolomem conservabant in adversarios autem tela et fulmina iaciebant ex quo et caecitate confusi et repleti perturbatione cadebant 2 Ma. 10:30
- accipe sanctum gladium munus a Deo quo deicies adversarios populi mei Israhel 2 Ma. 15:16
- terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios Heb. 10:27
- erubui enim petere regem pedites et equites in comitatu, tutelae gratia contra adversarios nostros. 3 Esd. 8:52
- omnes gentes a facie eorum perdidi et in oriente provinciarum duarum populos Tyri et Sidonis dissipavi et omnes adversarios eorum interfeci. 4 Esd. 1:11