Haller's Concordance: HABITAVERUNTQUE
- et dedit Dominus Israheli salvatorem et liberatus est de manu Syriae habitaveruntque filii Israhel in tabernaculis suis sicut heri et nudius tertius 4 Ki. 13:5
- hii ergo venerunt quos supra descripsimus nominatim in diebus Ezechiae regis Iuda et percusserunt tabernacula eorum et habitatores qui inventi fuerant ibi et deleverunt eos usque in praesentem diem habitaveruntque pro eis quoniam uberrimas ibidem pascuas reppererunt 1 Par. 4:41
- in diebus autem Saul proeliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quae respicit ad orientem Galaad 1 Par. 5:10
- vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem 1 Par. 5:22
- et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 1 Par. 8:32
- habitaveruntque in ea et extruxerunt in illa sanctuarium nomini tuo dicentes 2 Par. 20:8