Haller's Concordance: HABITU
- quae depositis viduitatis vestibus adsumpsit theristrum et mutato habitu sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum Gen. 38:14
- et surgens abiit depositoque habitu quem adsumpserat induta est viduitatis vestibus Gen. 38:19
- qui dixit eis cuius figurae et habitu est vir qui occurrit vobis et locutus est verba haec 4 Ki. 1:7
- dixitque rex Israhel ad Iosaphat mutabo habitum et sic ad pugnandum vadam tu autem induere vestibus tuis mutatoque rex Israhel habitu venit ad bellum 2 Par. 18:29
- Cumque regio fulgeret habitu, et invocasset omnium rectorem et salvatorem Deum, assumpsit duas famulas, Esther 15:5
- sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo Phil. 2:7
- similiter et mulieres in habitu ornato cum verecundia et sobrietate ornantes se non in tortis crinibus aut auro aut margaritis vel veste pretiosa 1 Tim. 2:9
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes Tit. 2:3
- etenim si introierit in conventu vestro vir aureum anulum habens in veste candida introierit autem et pauper in sordido habitu Jas. 2:2
- si congregaverint aurum et argentum et omnem rem speciosam, et viderint mulierem unam bono habitu et bona specie, 3 Esd. 4:18