Haller's Concordance: HABUERAT
- et peperit Sarra uxor domini mei filium domino meo in senectute sua deditque illi omnia quae habuerat Gen. 24:36
- in iobeleo autem revertetur ad priorem dominum qui vendiderat eum et habuerat in sortem possessionis suae Lev. 27:24
- Hiram rege Tyri praebente Salomoni ligna cedrina et abiegna et aurum iuxta omne quod opus habuerat tunc dedit Salomon Hiram viginti oppida in terra Galileae 3 Ki. 9:11
- et mutavit vestes eius quas habuerat in carcere et comedebat panem semper in conspectu eius cunctis diebus vitae suae 4 Ki. 25:29
- de Hosa autem id est de filiis Merari Semri princeps non enim habuerat primogenitum et idcirco posuerat eum pater eius in principem 1 Par. 26:10
- ZAI recordata est Hierusalem dierum adflictionis suae et praevaricationis omnium desiderabilium suorum quae habuerat a diebus antiquis cum caderet populus eius in manu hostili et non esset auxiliator viderunt eam hostes et deriserunt sabbata eius Lam. 1:7
- insuper et fornicationes suas quas habuerat in Aegypto non reliquit nam et illi dormierant cum ea in adulescentia eius et illi confregerant ubera pubertatis eius et effuderant fornicationem suam super eam Ezec. 23:8
- et narraverunt illis qui viderant qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis Mk. 5:16